Cicero, De oratore
Ego vero inquit Crassus neque Antonium verbum facere patiar et ipse obmutescam, nisi prius a vobis impetraro—Quidnam? inquit Catulus. Ut hic sitis hodie. Tum, cum ille dubitaret, quod ad fratrem promiserat, ego inquit Iulius pro utroque respondeo: sic faciemus; atque ista quidem condicione, vel ut verbum nullum faceres, me teneres.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
