Cicero, De oratore
Arguta etiam significatio est, cum parva re et sæpe verbo res obscura et latens inlustratur; ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur, avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello præsertim magno et gravi nihil est, quod mihi gratias agas, inquit si malui compilari quam venire; ut Asello Africanus obicienti lustrum illud infelix, noli inquit mirari; is enim, qui te ex ærariis exemit, lustrum condidit et taurum immolavit. Tacita suspicio est, ut religione civitatem obstrinxisse videatur Mummius, quod Asellum ignominia levarit. Urbana etiam dissimulatio est, cum alia dicuntur ac sentias, non illo genere, de quo ante dixi, cum contraria dicas, ut Lamiæ Crassus, sed cum toto genere orationis severe ludas, cum aliter sentias ac loquare;
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
