Cicero, De oratore
Etiam illa, quæ minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem efferuntur; velut tu, Crasse, in contione: ita sibi ipsum magnum videri Memmium, ut in forum descendens caput ad fornicem Fabianum demitteret; ex quo genere etiam illud est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacharetur cum C. Metello, dixisse dicitur: si quintum pareret mater eius, asinum fuisse parituram.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
