Cicero, De oratore
Ex eodem hoc vetus illud est, quod aiunt Maluginensem illum M. Scipionem, cum ex centuria sua renuntiaret Acidinum consulem præcoque dixisset dic de L. Manlio: virum bonum inquit egregiumque civem esse arbitror. Ridicule etiam illud L. Porcius Nasica censori Catoni; cum ille ex tui animi sententia tu uxorem habes? Non hercule inquit ex mei animi sententia. Hæc aut frigida sunt aut tum salsa, cum aliud est exspectatum. Natura enim nos, ut ante dixi, noster delectat error; ex quo, cum quasi decepti sumus exspectatione, ridemus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
