Cicero, De oratore
Sed cum plura sint ambigui genera, de quibus est doctrina quædam subtilior, attendere et aucupari verba oportebit; in quo, ut ea, quæ sint frigidiora, vitemus,—est enim cavendum, ne arcessitum dictum putetur—permulta tamen acute dicemus. Alterum genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Græci vocant παρονομασίαν, ut Nobiliorem mobiliorem Cato; aut, ut idem, cum cuidam dixisset eamus deambulatum et ille quid opus fuit de? Immo vero inquit quid opus fuit te? Aut eiusdem responsio illa si tu et adversus et aversus impudicus es.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
