Cicero, De oratore
Pusillus testis processit. Licet inquit rogare? Philippus. Tum quæsitor properans modo breviter. Hic ille non accusabis: perpusillum rogabo. Ridicule. Sed sedebat iudex L. Aurifex brevior ipse quam testis etiam: omnis est risus in iudicem conversus; visum est totum scurrile ridiculum. Ergo hæc, quæ cadere possunt in quos nolis, quamvis sint bella, sunt tamen ipso genere scurrilia;
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
