Cicero, De oratore
in eo autem iure, quod ambigitur inter peritissimos, non est difficile oratori eius partis, quamcumque defendet, auctorem aliquem invenire; a quo cum amentatas hastas acceperit, ipse eas oratoris lacertis viribusque torquebit. Nisi vero—bona venia huius optimi viri dixerim—Scævolæ tu libellis aut præceptis soceri tui causam M’. Curi defendisti, non adripuisti patrocinium æquitatis et defensionem testamentorum ac voluntatis mortuorum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
