Cicero, De oratore
suspenso inquit animo et occupato Crassum tibi respondisse video, deinde ipsum Crassum manu prehendit et heus tu, inquit quid tibi in mentem venit ita respondere? Tum ille fidenter homo peritissimus confirmare ita se rem habere, ut respondisset, nec dubium esse posse; Galba autem adludens varie et copiose multas similitudines adferre multaque pro æquitate contra ius dicere; atque illum, cum disserendo par esse non posset— quamquam fuit Crassus in numero disertorum, sed par Galbæ nullo modo—ad auctores confugisse et id, quod ipse diceret, et in P. Muci fratris sui libris et in Sex. Æli commentariis scriptum protulisse ac tamen concessisse Galbæ disputationem sibi probabilem et prope veram videri.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
