Cicero, De oratore
Est etiam deformitatis et corporis vitiorum satis bella materies ad iocandum; sed quærimus idem, quod in ceteris rebus maxime quærendum est, quatenus; in quo non modo illud præcipitur, ne quid insulse, sed etiam, si quid perridicule possis, vitandum est oratori utrumque, ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus. Quæ cuius modi sint facilius iam intellegemus, cum ad ipsa ridiculorum genera venerimus. Duo sunt enim genera facetiarum, quorum alterum re tractatur, alterum dicto:
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
