Cicero, De oratore
Hic cum adrisisset ipse Crassus, ac tamen, inquit Antonius cum artem esse facetiarum, Iuli, ullam negares, aperuisti quiddam, quod præcipiendum videretur: haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis, ne quid iocus de gravitate decerperet; quod quidem in primis a Crasso observari solet. Sed hoc præceptum prætermittendarum est facetiarum, cum eis nihil opus sit; nos autem quo modo utamur, cum opus sit, quærimus, ut in adversarium et maxime, si eius stultitia poterit agitari; in testem stultum, cupidum, levem, si facile homines audituri videbuntur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
