Cicero, De oratore
Ex libro primo: forte evenit ut in Privernati essemus. Brute, testificatur pater se tibi Privernatem fundum reliquisse. Deinde ex libro secundo: in Albano eramus ego et Marcus filius. Sapiens videlicet homo cum primis nostræ civitatis norat hunc gurgitem; metuebat ne, cum is nihil haberet, nihil esse ei relictum putaretur. Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi fecit—tot enim, ut audivi Scævolam dicere, sunt veri Bruti libri—in Tiburti forte adsedimus ego et Marcus filius. Ubi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis consignatos reliquit? Quod nisi puberem te, inquit, iam haberet, quartum librum composuisset et se etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
