Cicero, De oratore
Illa autem, quæ aut conciliationis causa leniter aut permotionis vehementer aguntur, contrariis commotionibus auferenda sunt, ut odio benevolentia, ut misericordia invidia tollatur. Suavis autem est et vehementer sæpe utilis iocus et facetiæ; quæ, etiam si alia omnia tradi arte possunt, naturæ sunt propria certe neque ullam artem desiderant: in quibus tu longe aliis mea sententia, Cæsar, excellis; quo magis mihi etiam aut testis esse potes nullam esse artem salis aut, si qua est, eam tu potissimum nos docere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
