Cicero, De oratore
Omnia ista inquit Crassus ego alio modo interpretor, qui primum palæstram et sedes et porticus etiam ipsos, Catule, Græcos exercitationis et delectationis causa non disputationis invenisse arbitror; nam et sæculis multis ante gymnasia inventa sunt, quam in eis philosophi garrire coeperunt, et hoc ipso tempore, cum omnia gymnasia philosophi teneant, tamen eorum auditores discum audire quam philosophum malunt; qui simul ut increpuit, in media oratione de maximis rebus et gravissimis disputantem philosophum omnes unctionis causa relinquunt; ita levissimam delectationem gravissimæ, ut ipsi ferunt, utilitati anteponunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
