Cicero, De oratore
Tum Crassus perge modo, inquit Antoni; nullum est enim periculum, ne quid tu eloquare nisi ita prudenter, ut neminem nostrum pæniteat ad hunc te sermonem impulisse. Ego vero, inquit, pergam et id faciam, quod in principio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari et errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non idem esse illud, de quo agitur, intellegant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
