Cicero, De oratore
Peto igitur inquit Crassus a te, quoniam id nobis, Antoni, hominibus id ætatis oneris ab horum adulescentium studiis imponitur, ut exponas, quid eis de rebus, quas a te quæri vides, sentias. Deprehensum equidem me inquit Antonius plane video atque sentio, non solum quod ea requiruntur a me, quorum sum ignarus atque insolens, sed quia, quod in causis valde fugere soleo, ne tibi, Crasse, succedam, id me nunc isti vitare non sinunt;
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
