Cicero, De oratore
Percipietis etiam illam ex cognitione iuris lætitiam et voluptatem, quod, quantum præstiterint nostri maiores prudentia ceteris gentibus, tum facillime intellegetis, si cum illorum Lycurgo et Dracone et Solone nostras leges conferre volueritis; incredibile est enim, quam sit omne ius civile præter hoc nostrum inconditum ac pæne ridiculum; de quo multa soleo in sermonibus cotidianis dicere, cum hominum nostrorum prudentiam ceteris omnibus et maxime Græcis antepono. His ego de causis dixeram, Scævola, eis, qui perfecti oratores esse vellent, iuris civilis esse cognitionem necessariam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
