Cicero, De oratore
Adhibita est igitur ars quædam extrinsecus ex alio genere quodam, quod sibi totum philosophi adsumunt, quæ rem dissolutam divulsamque conglutinaret et ratione quadam constringeret. Sit ergo in iure civili finis hic: legitimæ atque usitatæ in rebus causisque civium æquabilitatis conservatio.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
