Cicero, De oratore
Quo quidem in genere familiaris noster M. Buculeius, homo neque meo iudicio stultus et suo valde sapiens et ab iuris studio non abhorrens, simili in re quodam modo nuper erravit: nam cum ædis L. Fufio venderet, in mancipio lumina, uti tum essent, ita recepit; Fufius autem, simul atque ædificari coeptum est in quadam parte urbis, quæ modo ex illis ædibus conspici posset, egit statim cum Buculeio, quod, cuicumque particulæ cæli officeretur, quamvis esset procul, mutari lumina putabat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
