Cicero, De oratore
Verum, quoniam sententiæ atque opinionis meæ voluistis esse participes, nihil occultabo et, quoad potero, vobis exponam, quid de quaque re sentiam. Antoni incredibilis quædam et prope singularis et divina vis ingeni videtur, etiam si hac scientia iuris nudata sit, posse se facile ceteris armis prudentiæ tueri atque defendere; quam ob rem hic nobis sit exceptus; ceteros vero non dubitabo primum inertiæ condemnare sententia mea, post etiam impudentiæ;
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
