Cicero, De oratore
Equidem propinquum nostrum P. Crassum illum Divitem cum multis aliis rebus elegantem hominem et ornatum tum præcipue in hoc efferendum et laudandum puto, quod, cum P. Scævolæ frater esset, solitus est ei persæpe dicere neque illum in iure civili satis illi arti facere posse, nisi dicendi copiam adsumpsisset —quod quidem hic, qui mecum consul fuit, filius eius est consecutus—neque se ante causas amicorum tractare atque agere coepisse, quam ius civile didicisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
