Cicero, De oratore
Ego vero inquit Cotta a te peto, Scævola:—me enim et hunc Sulpicium impedit pudor ab homine omnium gravissimo, qui genus huius modi disputationis semper contempserit, hæc, quæ isti forsitan puerorum elementa videantur, exquirere:—sed tu hanc nobis veniam, Scævola, da, et perfice, ut Crassus hæc, quæ coartavit et peranguste refersit in oratione sua, dilatet nobis atque explicet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
