Cicero, De oratore
Ea vi sua verba parient, quæ semper satis ornata mihi quidem videri solent, si eius modi sunt, ut ea res ipsa peperisse videatur; ac si verum quæritis, quod mihi quidem videatur —nihil enim aliud adfirmare possum nisi sententiam et opinionem meam—hoc instrumentum causarum et generum universorum in forum deferre debemus neque, ut quæque res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos, ex quibus argumenta eruamus; quæ quidem omnibus, qui ea mediocriter modo considerarint, studio adhibito et usu pertractata esse possunt; sed tamen animus referendus est ad ea capita et ad illos, quos sæpe iam appellavi, locos, ex quibus omnia ad omnem orationem inventa ducuntur, atque hoc totum est sive artis sive animadversionis sive consuetudinis nosse regiones, intra quas venere et pervestiges, quod quæras:
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
