Cicero, De oratore
ac, si quid adfert præterea hominis aut dignitas aut indignitas, extra quæstionem est et ea tamen ipsa oratio ad universi generis disputationem referatur necesse est. Hæc ego non eo consilio disputo, ut homines eruditos redarguam; quamquam reprehendendi sunt qui in genere definiendo istas causas describunt in personis et in temporibus positas esse; nam etsi incurrunt tempora et personæ, tamen intellegendum est, non ex eis, sed ex genere quæstionis pendere causas.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
