Cicero, De oratore
Ac primum naturam causæ videat, quæ numquam latet, factumne sit quæratur, an quale sit, an quod nomen habeat; quo perspecto statim occurrit naturali quadam prudentia, non his subductionibus, quas isti docent, quid faciat causam, id est, quo sublato controversia stare non possit; deinde quid veniat in iudicium: quod isti sic iubent quærere: interfecit Opimius Gracchum. Quid facit causam? Quod rei publicæ causa, cum ex senatus consulto ad arma vocasset. Hoc tolle, causa non erit. At id ipsum negat contra leges licuisse Decius. Veniet igitur in iudicium licueritne ex senatus consulto servandæ rei publicæ causa. Perspicua sunt hæc quidem et in vulgari prudentia sita; sed illa quærenda, quæ et ab accusatore et a defensore argumenta ad id, quod in iudicium venit, spectantia debent adferri.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
