Cicero, De oratore
Tum Crassus, tu vero, inquit Antoni, perge, ut instituisti; neque enim est boni neque liberalis parentis, quem procrearis et eduxeris, eum non et vestire et ornare, præsertim cum te locupletem esse negare non possis. Quod enim ornamentum, quæ vis, qui animus, quæ dignitas illi oratori defuit, qui in causa peroranda non dubitavit excitare reum consularem et eius diloricare tunicam et iudicibus cicatrices adversas senis imperatoris ostendere? qui idem, hoc accusante Sulpicio, cum hominem seditiosum furiosumque defenderet, non dubitavit seditiones ipsas ornare ac demonstrare gravissimis verbis multos sæpe impetus populi non iniustos esse, quos præstare nemo posset; multas etiam e re publica seditiones sæpe esse factas, ut cum reges essent exacti, ut cum tribunicia potestas esset constituta; illam Norbani seditionem ex luctu civium et ex Cæpionis odio, qui exercitum amiserat, neque reprimi potuisse et iure esse conflatam?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
