Cicero, De oratore
Qua re illam partem superiorem, quoniam semel ita vobis placuit, non recusabo quo minus perpoliam atque conficiam—quantum consequar, vos iudicabitis—quibus ex locis ad eas tris res, quæ ad fidem faciendam solæ valent, ducatur oratio, ut et concilientur animi et doceantur et moveantur; hæc sunt enim tria. Ea vero quem ad modum inlustrentur, præsto est, qui omnis docere possit, qui hoc primus in nostros mores induxit, qui maxime auxit, qui solus effecit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
