Cicero, De oratore
Longum est enim nunc me explicare, qua ratione aut confirmare aut infirmare testis, tabulas, quæstiones oporteat. Hæc sunt omnia ingeni vel mediocris, exercitationis autem maximæ; artem quidem et præcepta dumtaxat hactenus requirunt, ut certis dicendi luminibus ornentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
