Cicero, De oratore
Ad probandum autem duplex est oratori subiecta materies: una rerum earum, quæ non excogitantur ab oratore, sed in re positæ ratione tractantur, ut tabulæ, testimonia, pacta conventa, quæstiones, leges, senatus consulta, res iudicatæ, decreta, responsa, reliqua, si quæ sunt, quæ non reperiuntur ab oratore, sed ad oratorem a causa atque a re deferuntur; altera est, quæ tota in disputatione et in argumentatione oratoris conlocata est;
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
