Cicero, De oratore
Neque enim hæc ita dico, ut ars aliquos limare non possit —neque enim ignoro, et quæ bona sint, fieri meliora posse doctrina, et, quæ non optima, aliquo modo acui tamen et corrigi posse—, sed sunt quidam aut ita lingua hæsitantes aut ita voce absoni aut ita vultu motuque corporis vasti atque agrestes, ut, etiam si ingeniis atque arte valeant, tamen in oratorum numerum venire non possint; sunt autem quidam ita in eisdem rebus habiles, ita naturæ muneribus ornati, ut non nati, sed ab aliquo deo ficti esse videantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
