Cicero, De oratore
Sin autem ea, quæ observata sunt in usu ac tractatione dicendi, hæc ab hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita, generibus inlustrata, partibus distributa sunt—id quod video potuisse fieri—, non intellego, quam ob rem non, si minus illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse videatur. Sed sive est ars sive artis quædam similitudo, non est ea quidem neglegenda; verum intellegendum est alia quædam ad consequendam eloquentiam esse maiora.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
