Cicero, De oratore
Atqui inquit Sulpicius hoc ex te, de quo modo Antonius exposuit, quid sentias, quærimus, existimesne artem aliquam esse dicendi? Quid? mihi vos nunc inquit Crassus tamquam alicui Græculo otioso et loquaci et fortasse docto atque erudito quæstiunculam, de qua meo arbitratu loquar, ponitis? Quando enim me ista curasse aut cogitasse arbitramini et non semper inrisisse potius eorum hominum impudentiam, qui cum in schola adsedissent, ex magna hominum frequentia dicere iuberent, si quis quid quæreret?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
