Cicero, De officiis
potest autem ulli imperio, quod gloria debet fultum esse et benivolentia sociorum, utile esse odium et infamia? Ego etiam cum Catone meo sæpe dissensi; nimis mihi præfracte videbatur ærarium vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis, cum in hos benefici esse deberemus, cum illis sic agere, ut cum colonis nostris soleremus, eoque magis, quod illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicæ pertinebat. Male etiam Curio, cum causam Transpadanorum æquam esse dicebat, semper autem addebat: Vincat utilitas! Potius doceret non esse æquam, quia non esset utilis rei publieæ, quam, cum utilem non esse diceret, esse æquam fateretur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
