Cicero, De officiis
Hinc apud Atheniensis magnæ discordiæ, in nostra re publica non solum seditiones, sed etiam pestifera bella civilia; quæ gravis et fortis civis et in re publica dignus principatu fugiet atque oderit tradetque se totum rei publicæ neque opes aut potentiam consectabitur totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat; nec vero criminibus falsis in odium aut invidiam quemquam vocabit omninoque ita iustitiæ honestatique adhærescet, ut, dum ea conservet, quamvis graviter offendat mortemque oppetat potius quam deserat illa, quæ dixi.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
