Cicero, De officiis
Illud autem optimum est, in quod invadi solere ab improbis et invidis audio: Cedant arma togæ, concedat laurea laudi. Ut enim alios omittam, nobis rem publicam gubernantibus nonne togæ arma cesserunt? neque enim periculum in re publica fuit gravius umquam nec maius otium. Ita consiliis diligentiaque nostra celeriter de manibus audacissimorum civium delapsa arma ipsa ceciderunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
