Cicero, De officiis
Sed cum plerique arbitrentur res bellicas maiores esse quam urbanas, minuenda est hæc opinio. Multi enim bella sæpe quæsiverunt propter gloriæ cupiditatem, atque id in magnis animis ingeniisque plerumque contingit, eoque magis, si sunt ad rem militarem apti et cupidi bellorum gerendorum; vere autem si volumus iudicare, multæ res exstiterunt urbanæ maiores clarioresque quam bellicæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
