Cicero, De officiis
In primis autem videndum erit ei, qui rem publicam administrabit, ut suum quisque teneat neque de bonis privatorum publice deminutio fiat. Perniciose enim Philippus, in tribunatu cum legem agrariam ferret, quam tamen antiquari facile passus est et in eo vehementer se moderatum præbuit—sed cum in agendo multa populariter, tum illud male, non esse in civitate duo milia hominum, qui rem baberent. Capitalis oratio est, ad æquationem bonorum pertinens; qua peste quæ potest esse maior? Hanc enim ob causam maxime, ut sua tenerentur, res publicæ civitatesque constitutæ sunt. Nam, etsi duce natura congregabantur hominess, tamen spe custodiæ rerum suarum urbium præsidia quærebant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
