Cicero, De officiis
Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio futura est, ante definire, quid sit officium; quod a Panætio prætermissum esse miror. Omnis enim, quæ a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut intellegatur, quid sit id, de quo disputetur Omnis de officio duplex est quæstio: unum genus est, quod pertinet ad finem bonorum, alterum, quod positum est in præceptis, quibus in omnis partis usus vitæ conformari possit. Superioris generis huius modi sunt exempla: omniane officia perfecta sint, num quod officium aliud alio maius sit, et quæ sunt generis eiusdem. Quorum autem officiorum præcepta traduntur, ea quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen minus id apparet, quia magis ad institutionem vitæ communis spectare videntur; de quibus est nobis his libris explicandum. Atque etiam alia divisio est officii.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
