Cicero, De officiis
Sed ut nec medici nec imperatores nec oratores, quamvis artis præcepta perceperint, quicquam magna laude dignum sine usu et exercitatione consequi possunt, sic officii conservandi præcepta traduntur illa quidem, ut facimus ipsi, sed rei magnitude usum quoque exercitationemque desiderat. Atque ab iis rebus, quæ sunt in iure societatis humanæ, quem ad modum ducatur honestum, ex quo aptum est officium, satis fere diximus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
