Cicero, De officiis
Bene etiam colligit, hæc pueris et mulierculis et servis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi vero homini et ea, quæ fiunt, iudicio certo ponderanti probari posse nullo modo. Quamquam intellego in nostra civitate inveterasse iam bonis temporibus, ut splendor ædilitatum ab optimis viris postuletur. Itaque et P. Crassus cum cognomine dives, tum copiis functus est ædilicio maximo munere, et paulo post L. Crassus cum omnium hominum moderatissimo Q. Mucio magnificentissima ædilitate functus est, deinde C. Claudius App. f., multi post, Luculli, Hortensius, Silanus; omnes autem P. Lentulus me consule vicit superiores; hunc est Scaurus imitatus; magnificentissima vero nostri Pompei munera secundo consulatu; in quibus omnibus quid mihi placeat, vides.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
