Cicero, De officiis
Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus inter omnes societas hæc est; in qua omnium rerum, quas ad communem hominum usum natura genuit, est servanda communitas, ut, quæ discripta sunt legibus et iure civili, hæc ita teneantur, ut sit constitutum legibus ipsis, cetera sic observentur, ut in Græcorum proverbio est, amicorum esse communia omnia. Omnium autem communia hominum videntur ea, quæ sunt generis eius, quod ab Ennio positum in una re transferri in permultas potest: Homó, qui erranti cómiter monstrát viam, Quasi lúmen de suo lúmine accendát, facit. Nihiló minus ipsi lúcet, cum illi accénderit. Una ex re satis præcipit, ut, quicquid sine detrimento commodari possit, id tribuatur vel ignoto;
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
