Cicero, De officiis
Cum igitur id, quod utile videtur in amicitia, cum eo, quod honestum est, comparatur, iaceat utilitatis species, valeat honestas; cum autem in amicitia, quæ honesta non sunt, postulabuntur, religio et fides anteponatur amicitiæ. Sic habebitur is, quem exquirimus, dilectus officii. Sed utilitatis specie in re publica sæpissime peccatur, ut in Corinthi disturbatione nostri; durius etiam Athenienses, qui sciverunt, ut Æginetis, qui classe valebant, pollices præciderentur. Hoc visum est utile; nimis enim imminebat propter propinquitatem Ægina Piræo. Sed nihil, quod crudele, utile; est enim hominum naturæ, quam sequi debemus, maxime inimica crudelitas.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
