Cicero, De officiis
Cum vero iurato sententia dicenda erit, meminerit deum se adhibere testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse divinius. Itaque præclarum a maioribus accepimus morem rogandi iudicis, si eum teneremus, quæ salva fide facere possit. Hæc rogatio ad ea pertinet, quæ paulo ante dixi honeste amico a iudice posse concedi; nam si omnia facienda sint, quæ amici velint, non amicitiæ tales, sed coniurationes putandæ sint.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
