Cicero, De officiis
Ac mea quidem sententia omnis ratio atque institutio vitæ adiumenta hominum desiderat, in primisque ut habeat, quibuscum possit familiares conferre sermones; quod est difficile, nisi speciem præ te boni viri feras. Ergo etiam solitario homini atque in agro vitam agenti opinio iustitiæ necessaria est, eoque etiam magis, quod, eam si non habebunt, iniusti habebuntur, nullis præsidiis sæpti multis afficientur iniuriis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
