Cicero, De officiis
est enim difficilis cura rerum alienarum. Quamquam Terentianus ille Chremes humani nihil a se alienum putat; sed tamen, quia magis ea percipimus atque sentimus, quæ nobis ipsis aut prospera aut adversa eveniunt, quam illa, quæ ceteris, quæ quasi longo intervallo interiecto videmus, aliter de illis ac de nobis iudicamus. Quocirca bene præcipiunt, qui vetant quicquam agere, quod dubites æquum sit an iniquum. Æquitas enim lucet ipsa per se, dubitatio cogitationem significat iniuriæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
