Cicero, De officiis
At vero interitus exercituum, ut proxime trium, sæpe multorum, clades imperatorum, ut nuper summi et singularis viri, invidiæ præterea multitudinis atque ob eas bene meritorum sæpe civium expulsiones, calamitates, fugæ, rursusque secundæ res, honores, imperia, victoriæ, quamquam fortuita sunt, tamen sine hominum opibus et studiis neutram in partem effici possunt. Hoc igitur cognito dicendum est, quonam modo hominum studia ad utilitates nostras allicere atque excitare possimus. Quæ si longior fuerit oratio, cum magnitudine utilitatis comparetur; ita fortasse etiam brevior videbitur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
