Cicero, De officiis
Quid enumerem artium multitudinem, sine quibus vita omnino nulla esse potuisset? Qui enim ægris subveniretur, quæ esset oblectatio valentium, qui victus aut cultus, nisi tam multæ nobis artes ministrarent? quibus rebus exculta hominum vita tantum distat a victu et cultu bestiarum. Urbes vero sine hominum coetu non potuissent nec ædificari nec frequentari; ex quo leges moresque constituti, tum iuris æqua discriptio certaque vivendi disciplina; quas res et mansuetudo animorum consecuta et verecundia est effectumque, ut esset vita munitior, atque ut dando et accipiendo mutuandisque facultatibus et commodandis nulla re egeremus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
