Cicero, De officiis
Sed potest eadem esse prudentiæ definitio, de qua principio diximus; hoc autem loco de moderatione et temperantia et harum similibus virtutibus quærimus. Itaque, quæ erant prudentiæ propria, suo loco dicta sunt; quæ autem harum virtutum, de quibus iam diu loquimur, quæ pertinent ad verecundiam et ad eorum approbationem, quibuscum vivimus, nunc dicenda sunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
