Cicero, De officiis
Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit, in altero dignitas, venustatem muliebrem ducere debemus, dignitatem virilem. Ergo et a forma removeatur omnis viro non dignus ornatus, et huic simile vitium in gestu motuque caveatur. Nam et palæstrici motus sunt sæpe odiosiores, et histrionum non nulli gestus ineptiis non vacant, et in utroque genere quæ sunt recta et simplicia, laudantur. Formæ autem dignitas coloris bonitate tuenda est, color exercitationibus corporis. Adhibenda præterea munditia est non odiosa neque exquisita nimis, tantum quæ fugiat agrestem et inhumanam neglegentiam. Eadem ratio est habenda vestitus, in quo, sicut in plerisque rebus, mediocritas optima est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
