Cicero, De officiis
Ac ne illud quidem alienum est, de magistratuum, de privatorum, de civium, de peregrinorum officiis dicere. Est igitur proprium munus magistratus intellegere se gerere personam civitatis debereque eius dignitatem et decus sustinere, servare leges, iura discribere, ea fidei suæ commissa meminisse. Privatum autem oportet æquo et pari cum civibus iure vivere neque summissum et abiectum neque se efferentem, tum in re publica ea velle, quæ tranquilla et honesta sint; talem enim solemus et sentire bonum civem et dicere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
