Cicero, De officiis
Erat in L. Crasso, in L. Philippo multus lepos, maior etiam magisque de industria in C. Cæsare L. filio; at isdem temporibus in M. Scauro et in M. Druso adulescente singularis severitas, in C. Lælio multa hilaritas, in eius familiari Scipione ambitio maior, vita tristior. De Græcis autem dulcem et facetum festivique sermonis atque in omni oratione simulatorem, quem εἴρωνα Græci nominarunt, Socratem accepimus, contra Pythagoram et Periclem summam auctoritatem consecutos sine ulla hilaritate. Callidum Hannibalem ex Poenorum, ex nostris ducibus Q. Maximum accepimus, facile celare, tacere, dissimulare, insidiari, præripere hostium consilia. In quo genere Græci Themistoclem et Pheræum Iasonem ceteris anteponunt; in primisque versutum et callidum factum Solonis, qui, quo et tutior eius vita esset et plus aliquanto rei publicæ prodesset, furere se simulavit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
